NICOLOTUS

NICOLOTUS
I.
NICOLOTUS
cognomine Puer, fil. Waldemari, Burvinô Wandaliae Duce geniti, a Brandeburgicis, quod Marchionis filiâ repudiatâ duxisset Pomeranam, bellô afflictus, ultimus fuit suae lineae: cuius Burvinus, filius tertio genitus Henrici Iunioris in divisione paternae hereditatis, Rostochium nactus, auctor fuerat; Sicque eô defunctô Rostochium Danis se submisit. Vide Phil. Iac. Spenerum Syll. Geneal. Hist. in Fam. Vandalica.
II.
NICOLOTUS
fil. Henrici Iuniori praefati, Vandaliae dominus, rami Vandalici; sicuti frater eius maior natu Iohannes cognomine Theologus, Megapolitani conditor fuit. Obtinuit in sua Vandalia Gustroviam, Plaviam, Ribenitiam, alia: sublatus a filiis Henrico, ob id exule, et Nicoloto, parricidii paenitentiâ confecto. Praeter quos genuit quoque Iohannem, quô inter alios genitus est Nicolotus Rugiorum ac Brandeburgiorum victor: qui moriens A. C. 1316. Iohannem cognomine Seniorem, reliquit, e cuius posteris Nicolotus, novae lineae auctor fuit, quae A. C. 1414. exstincta est: alius eiusdem nominis, a pietate, prudentia ac parsimonia laudatus, frater fuit Iohannis ac Christophori, in quibus familia defecit Vandalica, heredibus Megapolitanis, A. C. 1430.
III.
NICOLOTUS
fil. minor natu Buthues, Herulorum Regis, frater Pribislai fuit: qui ambo Idololatrae et Christianorum persecutores, Canutô, qui Vandalici regni ius ac titulum sibi beneficiô Lotharii Imperatoris vindicaverat, a suis occisô, avitum regnum recuperârunt. Verum iste a Rugiis captus et in custodia mortuus est: ille, nempe Nicolotus, ab Henrico Leone, Saxoniae Duce et Alberto Urso Marchione Brandeburgicô, totô pene regnô exutus ac in praelio occisus est. Pater Uratislai, quem captum, quod fratrem incitâsset ab bellum, Henricus praefatus suspendiô necavit, et Pribislai, qui ultimus gentis Rex, a Pomeranis restitutus, acre cum isto bellum gessit: Avus ex Henrico cognomine Burvino, et ex Henrico cognomine Iuniore, nepotum, quibus similiter Nicoloti nomen: Horum ille, domô corruente oppressus; de isto vide infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • VANDALI — qui et Venedi, Fenni, et Slavi posterioribus, populi Septentrionales, qui non solum Germaniam ad oram maris Baltici, ubi Ducatus Megalopolitanus est, Vandalia olim dictus, tenuêre, sed etiam per Pomeraniam, Poloniam, Silesiam, Bohemiam, Russiam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BURVINUS — filius tertio genitus Henrici iunioris filii Henrici cognomine Burvini (cuius pater Pribilssaus, ultimus Herulorum Rex, in ordinem ab Henrico Leone redactus, Ducisque nomine acquiescere iussus est:) Rostochium tenuit, a filiis Hentico et Erico… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HERULI — pop. a Francis ad Parmam caesi, A. U. C. 1312. dicuntur etiam Langobardi, ab ins. Scandinavia egressi, inquit Aimon. monachus. Nic. Lloyd. Horum quoque regio Mcchelburgia Duc. putatur. Ferrat. Ultta Danubium veteres gentis sedes. Procop.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MEGALOPOLIS — I. MEGALOPOLIS i. e., civitas magna, German. Mechelburg. urbs Germaniae, nomen dans Megapolensi Ducatui: prope mare Balticum. Fuit quidem Vandalorum et Herulorum temporibus, totius Europae maxima civitas, et non solum regionis Megapolensis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRIBISLAUS I — PRIBISLAUS I. fil. Buthues, Herulorum Regis, cum fratre Nicoloto; quorum uterque Idololatra et Christianorum persecutor, Canutô Danô, qui patrui illorum filios regnô pepulerat, a suis occisô, rerum potitus est. Verum a Rugiis captus, et in… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”